Ovidius, Metamorphoses, 12 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis |
2 | vivere lugebat: tumulo quoque nomen habenti |
3 | inferias dederat cum fratribus Hector inanes; |
4 | defuit officio Paridis praesentia tristi, |
5 | postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum |
6 | attulit in patriam: coniurataeque sequuntur |
7 | bav1663.125 r mille rates gentisque simul commune Pelasgae; |
8 | nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi |
9 | invia fecissent venti, Boeotaque tellus |
10 | Aulide piscosa puppes tenuisset ituras. |
11 | hic patrio de more Iovi cum sacra parassent, |
12 | ut vetus accensis incanduit ignibus ara, |
13 | serpere caeruleum Danai videre draconem |
14 | in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris. |
15 | nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa: |
16 | cpl1661.85 v quas simul et matrem circum sua damna volantem |
17 | corripuit serpens avidoque recondidit ore, |
18 | slu1092.128 v obstipuere omnes, at veri providus augur |
19 | Thestorides 'vincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi! |
20 | Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,' |
21 | cbo125.142r atque novem volucres in belli digerit annos. |
22 | ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos, |
23 | fit lapis et signat serpentis imagine saxum. |
24 | Permanet Aoniis Boreas violentus in undis |
25 | bcul403.84v bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae |
26 | Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi; |
27 | at non Thestorides: nec enim nescitve tacetve |
28 | sanguine virgineo placandam virginis iram |
29 | esse deae. postquam pietatem publica causa |
30 | rexque patrem vicit, castumque datura cruorem |
31 | flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, |
32 | victa dea est nubemque oculis obiecit et inter |
33 | officium turbamque sacri vocesque precantum |
34 | supposita fertur mutasse Mycenida cerva. |
35 | ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, |
36 | et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, |
37 | accipiunt ventos a tergo mille carinae |
38 | multaque perpessae Phrygia potiuntur harena. |
39 | Orbe locus medio est inter terrasque fretumque |
40 | caelestesque plagas, triplicis confinia mundi; |
41 | unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, |
42 | inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures: |
43 | Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, |
44 | bav1663.125 v innumerosque aditus ac mille foramina tectis |
45 | addidit et nullis inclusit limina portis; |
46 | nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti, |
47 | tota fremit vocesque refert iteratque quod audit; |
48 | nulla quies intus nullaque silentia parte, |
49 | nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis, |
50 | qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis |
51 | esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras |
52 | slu1092.129 r cbo125.142v increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. |
53 | atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque |
54 | mixtaque cum veris passim commenta vagantur |
55 | milia rumorum confusaque verba volutant; |
56 | e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures, |
57 | hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti |
58 | crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor. |
59 | illic Credulitas, illic temerarius Error |
60 | vanaque Laetitia est consternatique Timores |
61 | Seditioque repens dubioque auctore Susurri; |
62 | bav1669.46 v ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur |
63 | et tellure, videt totumque inquirit in orbem. |
64 | Fecerat haec notum, Graias cum milite forti |
65 | cpl1661.86 r adventare rates, neque inexspectatus in armis |
66 | hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur |
67 | csg866.77 Troes, et Hectorea primus fataliter hasta, |
68 | Protesilae, cadis, commissaque proelia magno |
69 | stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector. |
70 | nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset, |
71 | bcul403.85r sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant |
72 | litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus, |
73 | mille viros dederat, iam curru instabat Achilles |
74 | totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu |
75 | agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens |
76 | congreditur Cycno (decimum dilatus in annum |
77 | Hector erat): tum colla iugo candentia pressos |
78 | exhortatus equos currum derexit in hostem |
79 | concutiensque suis vibrantia tela lacertis |
80 | 'quisquis es, o iuvenis,' dixit 'solamen habeto |
81 | bav1663.126 r mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!' |
82 | hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est, |
83 | cbo125.143r sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, |
84 | nil tamen emissi profecit acumine ferri |
85 | utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. |
86 | slu1092.129 v 'nate dea, nam te fama praenovimus,' inquit |
87 | ille 'quid a nobis vulnus miraris abesse?' |
88 | (mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis |
89 | fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae |
90 | auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis; |
91 | Mars quoque ob hoc capere arma solet! removebitur huius |
92 | tegminis officium: tamen indestrictus abibo; |
93 | est aliquid non esse satum Nereide, sed qui |
94 | Nereaque et natas et totum temperat aequor.' |
95 | dixit et haesurum clipei curvamine telum |
96 | misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit |
97 | terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est. |
98 | excutit hoc heros rursusque trementia forti |
99 | tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus |
100 | sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum |
101 | et se praebentem valuit destringere Cycnum. |
102 | haut secus exarsit, quam circo taurus aperto, |
103 | cum sua terribili petit inritamina cornu, |
104 | poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit; |
105 | num tamen exciderit ferrum considerat hastae: |
106 | haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo, |
107 | quasque' ait 'ante habuit vires, effudit in uno? |
108 | nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus |
109 | moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque |
110 | Eetioneas inplevi sanguine Thebas, |
111 | vel cum purpureus populari caede Caicus |
112 | fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae. |
113 | hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos |
114 | cbo125.143v et feci et video, valuit mea dextra valetque.' |
115 | cpl1661.86 v dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam |
116 | misit in adversum Lycia de plebe Menoeten |
117 | bcul403.85v bav1663.126 v loricamque simul subiectaque pectora rupit. |
118 | quo plangente gravem moribundo vertice terram |
119 | extrahit illud idem calido de vulnere telum |
120 | slu1092.130 r atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta: |
121 | utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!' |
122 | sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat |
123 | inque umero sonuit non evitata sinistro, |
124 | inde velut muro solidaque a caute repulsa est; |
125 | qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum |
126 | viderat et frustra fuerat gavisus Achilles: |
127 | vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae! |
128 | tum vero praeceps curru fremebundus ab alto |
129 | desilit et nitido securum comminus hostem |
130 | ense petens parmam gladio galeamque cavari |
131 | cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum. |
132 | haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto |
133 | ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat |
134 | cedentique sequens instat turbatque ruitque |
135 | attonitoque negat requiem: pavor occupat illum, |
136 | ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti |
137 | aversos passus medio lapis obstitit arvo; |
138 | quem super inpulsum resupino corpore Cycnum |
139 | vi multa vertit terraeque adflixit Achilles. |
140 | tum clipeo genibusque premens praecordia duris |
141 | vincla trahit galeae, quae presso subdita mento |
142 | elidunt fauces et respiramen iterque |
143 | eripiunt animae. victum spoliare parabat: |
144 | arma relicta videt; corpus deus aequoris albam |
145 | cbo125.144r contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat. |
146 | Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum |
147 | attulit et positis pars utraque substitit armis. |
148 | dumque vigil Phrygios servat custodia muros, |
149 | et vigil Argolicas servat custodia fossas, |
150 | festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles |
151 | Pallada mactatae placabat sanguine vaccae; |
152 | cuius ut inposuit prosecta calentibus aris, |
153 | bav1663.127 r et dis acceptus penetravit in aethera nidor, |
154 | slu1092.130 v sacra tulere suam, pars est data cetera mensis. |
155 | discubuere toris proceres et corpora tosta |
156 | carne replent vinoque levant curasque sitimque. |
157 | non illos citharae, non illos carmina vocum |
158 | longave multifori delectat tibia buxi, |
159 | bav1669.47 r sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi |
160 | materia est: pugnas referunt hostisque suasque, |
161 | inque vices adita atque exhausta pericula saepe |
162 | commemorare iuvat; quid enim loqueretur Achilles, |
163 | bcul403.86r aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem? |
164 | cpl1661.87 r proxima praecipue domito victoria Cycno |
165 | csg866.78 in sermone fuit: visum mirabile cunctis, |
166 | quod iuveni corpus nullo penetrabile telo |
167 | invictumque a vulnere erat ferrumque terebat. |
168 | hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi, |
169 | cum sic Nestor ait: 'vestro fuit unicus aevo |
170 | contemptor ferri nulloque forabilis ictu |
171 | Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille |
172 | corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi, |
173 | Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn |
174 | incoluit, quoque id mirum magis esset in illo, |
175 | femina natus erat.' monstri novitate moventur |
176 | quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles: |
177 | cbo125.144v 'dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas, |
178 | o facunde senex, aevi prudentia nostri, |
179 | quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus, |
180 | qua tibi militia, cuius certamine pugnae |
181 | cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.' |
182 | tum senior: 'quamvis obstet mihi tarda vetustas, |
183 | multaque me fugiant primis spectata sub annis, |
184 | plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla |
185 | pectore res nostro est inter bellique domique |
186 | acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus |
187 | spectatorem operum multorum reddere, vixi |
188 | slu1092.131 r annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas. |
189 | bav1663.127 v 'Clara decore fuit proles Elateia Caenis, |
190 | Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas |
191 | perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), |
192 | multorum frustra votis optata procorum. |
193 | temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos: |
194 | sed iam aut contigerant illi conubia matris |
195 | aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos |
196 | denupsit thalamos secretaque litora carpens |
197 | aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat), |
198 | utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit, |
199 | 'sint tua vota licet' dixit 'secura repulsae: |
200 | elige, quid voveas!' (eadem hoc quoque fama ferebat) |
201 | 'magnum' Caenis ait 'facit haec iniuria votum, |
202 | tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim: |
203 | omnia praestiteris.' graviore novissima dixit |
204 | verba sono poteratque viri vox illa videri, |
205 | sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti |
206 | adnuerat dederatque super, nec saucius ullis |
207 | vulneribus fieri ferrove occumbere posset. |
208 | cbo125.145r munere laetus abit studiisque virilibus aevum |
209 | exigit Atracides Peneiaque arva pererrat. |
210 | bcul403.86v 'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus |
211 | cpl1661.87 v nubigenasque feros positis ex ordine mensis |
212 | arboribus tecto discumbere iusserat antro. |
213 | Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi, |
214 | festaque confusa resonabat regia turba. |
215 | ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, |
216 | cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva, |
217 | praesignis facie; felicem diximus illa |
218 | coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen. |
219 | nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum, |
220 | Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa |
221 | ardet, et ebrietas geminata libidine regnat. |
222 | slu1092.131 v protinus eversae turbant convivia mensae, |
223 | raptaturque comis per vim nova nupta prehensis. |
224 | Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant |
225 | bav1663.128 r aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago. |
226 | femineo clamore sonat domus: ocius omnes |
227 | surgimus, et primus 'quae te vecordia,' Theseus |
228 | 'Euryte, pulsat,' ait, 'qui me vivente lacessas |
229 | Pirithoum violesque duos ignarus in uno?' |
230 | [neve ea magnanimus frustra memoraverit ore, |
231 | submovet instantes raptamque furentibus aufert.] |
232 | ille nihil contra, (neque enim defendere verbis |
233 | talia facta potest) sed vindicis ora protervis |
234 | insequitur manibus generosaque pectora pulsat. |
235 | forte fuit iuxta signis exstantibus asper |
236 | antiquus crater; quem vastum vastior ipse |
237 | sustulit Aegides adversaque misit in ora: |
238 | sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque |
239 | cbo125.145v vulnere et ore vomens madida resupinus harena |
240 | calcitrat. ardescunt germani caede bimembres |
241 | certatimque omnes uno ore 'arma, arma' loquuntur. |
242 | vina dabant animos, et prima pocula pugna |
243 | missa volant fragilesque cadi curvique lebetes, |
244 | res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae. |
245 | 'Primus Ophionides Amycus penetralia donis |
246 | haut timuit spoliare suis et primus ab aede |
247 | lampadibus densum rapuit funale coruscis |
248 | elatumque alte, veluti qui candida tauri |
249 | rumpere sacrifica molitur colla securi, |
250 | inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa |
251 | non cognoscendo confusa relinquit in ore. |
252 | exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris |
253 | acta retro naris medioque est fixa palato. |
254 | hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae |
255 | bav1669.47 v stravit humi Pelates deiecto in pectora mento |
256 | slu1092.132 r bcul403.87r cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes |
257 | vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras. |
258 | 'Proximus ut steterat spectans altaria vultu |
259 | fumida terribili 'cur non' ait 'utimur istis?' |
260 | cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram |
261 | bav1663.128 v ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen |
262 | cpl1661.88 r depressitque duos, Brotean et Orion: Orio |
263 | csg866.79 mater erat Mycale, quam deduxisse canendo |
264 | saepe reluctanti constabat cornua lunae. |
265 | 'non impune feres, teli modo copia detur!' |
266 | dixerat Exadius telique habet instar, in alta |
267 | quae fuerant pinu votivi cornua cervi. |
268 | figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo |
269 | eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret, |
270 | cbo125.146r pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet. |
271 | 'Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris |
272 | pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi |
273 | tempora perfringit fulvo protecta capillo. |
274 | correpti rapida, veluti seges arida, flamma |
275 | arserunt crines, et vulnere sanguis inustus |
276 | terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum |
277 | igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva |
278 | cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud |
279 | stridet et in trepida submersum sibilat unda. |
280 | saucius hirsutis avidum de crinibus ignem |
281 | excutit inque umeros limen tellure revulsum |
282 | tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, |
283 | ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles |
284 | oppressit spatio stantem propiore Cometen. |
285 | gaudia nec retinet Rhoetus: 'sic, conprecor,' inquit |
286 | 'cetera sit fortis castrorum turba tuorum!' |
287 | semicremoque novat repetitum stipite vulnus |
288 | terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu |
289 | rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro. |
290 | slu1092.132 v 'Victor ad Evagrum Corythumque Dryantaque transit; |
291 | e quibus ut prima tectus lanugine malas |
292 | procubuit Corythus, 'puero quae gloria fuso |
293 | parta tibi est?' Evagrus ait, nec dicere Rhoetus |
294 | plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis |
295 | condidit ora viri perque os in pectora flammas. |
296 | te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato |
297 | bav1663.129 r insequitur, sed non in te quoque constitit idem |
298 | exitus: adsiduae successu caedis ovantem, |
299 | qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta. |
300 | ingemuit duroque sudem vix osse revulsit |
301 | cbo125.146v Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit. |
302 | bcul403.87v fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo |
303 | dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas, |
304 | quique pedum nuper certamine vicerat omnes |
305 | Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat; |
306 | et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum, |
307 | quique suis frustra bellum dissuaserat augur |
308 | Asbolus: ille etiam metuenti vulnera Nesso |
309 | 'ne fuge! ad Herculeos' inquit 'servaberis arcus.' |
310 | at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus |
311 | cpl1661.88 v effugere necem; quos omnes dextra Dryantis |
312 | perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis |
313 | terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti: |
314 | nam grave respiciens inter duo lumina ferrum, |
315 | qua naris fronti committitur, accipis, imae. |
316 | 'In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat |
317 | sopitus venis et inexperrectus Aphidas |
318 | languentique manu carchesia mixta tenebat, |
319 | fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae; |
320 | quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem, |
321 | inserit amento digitos 'miscenda' que dixit |
322 | 'cum Styge vina bibes' Phorbas; nec plura moratus |
323 | in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo |
324 | slu1092.133 r fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est. |
325 | mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit |
326 | inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis. |
327 | 'Vidi ego Petraeum conantem tollere terra |
328 | glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit |
329 | et quatit huc illuc labefactaque robora iactat, |
330 | lancea Pirithoi costis inmissa Petraei |
331 | pectora cum duro luctantia robore fixit. |
332 | cbo125.147r Pirithoi virtute Lycum cecidisse ferebant, |
333 | bav1663.129 v Pirithoi virtute Chromin, sed uterque minorem |
334 | victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt, |
335 | fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit |
336 | et missum a dextra laevam penetravit ad aurem, |
337 | Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis, |
338 | dum fugit instantem trepidans Ixione natum, |
339 | decidit in praeceps et pondere corporis ornum |
340 | ingentem fregit suaque induit ilia fractae. |
341 | 'Ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum |
342 | mittere conatur; conantem stipite querno |
343 | occupat Aegides cubitique ingentia frangit |
344 | ossa nec ulterius dare corpus inutile leto |
345 | aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti |
346 | insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum, |
347 | opposuitque genu costis prensamque sinistra |
348 | bcul403.88r caesariem retinens vultum minitantiaque ora |
349 | robore nodoso praeduraque tempora fregit. |
350 | robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen |
351 | bav1669.48 r sternit et inmissa protectum pectora barba |
352 | Hippason et summis exstantem Riphea silvis |
353 | Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos |
354 | ferre domum vivos indignantesque solebat. |
355 | haut tulit utentem pugnae successibus ultra |
356 | Thesea Demoleon: solidoque revellere trunco |
357 | annosam pinum magno molimine temptat; |
358 | slu1092.133 v quod quia non potuit, praefractam misit in hostem, |
359 | sed procul a telo Theseus veniente recessit |
360 | cpl1661.89 r Pallados admonitu: credi sic ipse volebat. |
361 | non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti |
362 | csg866.80 abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum: |
363 | armiger ille tui fuerat genitoris, Achille, |
364 | cbo125.147v quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor |
365 | csg866.81 Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque. |
366 | Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus |
367 | vidit, 'at inferias, iuvenum gratissime Crantor, |
368 | accipe' ait validoque in Demoleonta lacerto |
369 | bav1663.130 r fraxineam misit contentis viribus hastam, |
370 | quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens |
371 | intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum |
372 | (id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est; |
373 | ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem |
374 | erigitur pedibusque virum proculcat equinis. |
375 | excipit ille ictus galea clipeoque sonantes |
376 | defensatque umeros praetentaque sustinet arma |
377 | perque armos uno duo pectora perforat ictu. |
378 | ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen |
379 | eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque; |
380 | additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat |
381 | pelle lupi saevique vicem praestantia teli |
382 | cornua vara boum multo rubefacta cruore. |
383 | 'Huic ego (nam viris animus dabat) 'aspice,' dixi |
384 | 'quantum concedant nostro tua cornua ferro' |
385 | et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret, |
386 | opposuit dextram passurae vulnera fronti: |
387 | adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum |
388 | haerentem Peleus et acerbo vulnere victum |
389 | (stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum. |
390 | prosiluit terraque ferox sua viscera traxit |
391 | tractaque calcavit calcataque rupit et illis |
392 | slu1092.134 r crura quoque inpediit et inani concidit alvo. |
393 | 'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit, |
394 | bcul403.88v si modo naturae formam concedimus illi. |
395 | cbo125.148r barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea |
396 | ex umeris medios coma dependebat in armos. |
397 | gratus in ore vigor; cervix umerique manusque |
398 | pectoraque artificum laudatis proxima signis, |
399 | et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo |
400 | deteriorque viro facies; da colla caputque, |
401 | Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt |
402 | pectora celsa toris. totus pice nigrior atra, |
403 | candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus. |
404 | multae illum petiere sua de gente, sed una |
405 | bav1663.130 v abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter |
406 | semiferos altis habitavit femina silvis; |
407 | haec et blanditiis et amando et amare fatendo |
408 | Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis |
409 | cpl1661.89 v esse potest membris, ut sit coma pectine levis, |
410 | ut modo rore maris, modo se violave rosave |
411 | inplicet, interdum candentia lilia gestet, |
412 | bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae |
413 | fontibus ora lavet, bis flumine corpora tinguat, |
414 | nec nisi quae deceant electarumque ferarum |
415 | aut umero aut lateri praetendat vellera laevo. |
416 | par amor est illis: errant in montibus una, |
417 | antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta |
418 | intrarant pariter, pariter fera bella gerebant: |
419 | (auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra |
420 | venit et inferius quam collo pectora subsunt, |
421 | Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum |
422 | corpore cum toto post tela educta refrixit. |
423 | protinus Hylonome morientes excipit artus |
424 | inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora |
425 | admovet atque animae fugienti obsistere temptat; |
426 | slu1092.134 v cbo125.148v ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures |
427 | arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi, |
428 | incubuit moriensque suum conplexa maritum est. |
429 | 'Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum |
430 | vinxerat inter se conexis vellera nodis, |
431 | Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque; |
432 | caudice qui misso, quem vix iuga bina moverent, |
433 | Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit; |
434 | [fracta volubilitas capitis latissima, perque os |
435 | perque cavas nares oculosque auresque cerebrum |
436 | molle fluit, veluti concretum vimine querno |
437 | lac solet utve liquor rari sub pondere cribri |
438 | manat et exprimitur per densa foramina spissus.] |
439 | ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem, |
440 | (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima |
441 | bav1663.131 r ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque |
442 | ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum |
443 | gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit: |
444 | signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix. |
445 | bcul403.89r tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti; |
446 | tum poteram magni, si non superare, morari |
447 | Hectoris arma meis! illo sed tempore nullus, |
448 | aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas. |
449 | quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi, |
450 | Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli |
451 | fixit in adverso cornum sine cuspide vultu? |
452 | bav1669.48 v vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto |
453 | stravit Erigdupum; memini et venabula condi |
454 | inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli. |
455 | nec tu credideris tantum cecinisse futura |
456 | Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis |
457 | occubuit frustraque loqui temptavit Hodites |
458 | ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo. |
459 | 'Quinque neci Caeneus dederat Styphelumque Bromumque |
460 | slu1092.135 r Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon: |
461 | vulnera non memini, numerum nomenque notavi. |
462 | cbo125.149r provolat Emathii spoliis armatus Halesi, |
463 | cpl1661.90 r quem dederat leto, membris et corpore Latreus |
464 | maximus: huic aetas inter iuvenemque senemque, |
465 | vis iuvenalis erat, variabant tempora cani. |
466 | qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa |
467 | conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque |
468 | armaque concussit certumque equitavit in orbem |
469 | csg866.82 verbaque tot fudit vacuas animosus in auras: |
470 | 'et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper, |
471 | tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo |
472 | commonuit, mentemque subit, quo praemia facto |
473 | quaque viri falsam speciem mercede pararis? |
474 | quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque, |
475 | i, cape cum calathis et stamina pollice torque; |
476 | bella relinque viris.' iactanti talia Caeneus |
477 | bav1663.131 v extentum cursu missa latus eruit hasta, |
478 | qua vir equo commissus erat. furit ille dolore |
479 | nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarisa: |
480 | non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando, |
481 | aut siquis parvo feriat cava tympana saxo. |
482 | comminus adgreditur laterique recondere duro |
483 | luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt. |
484 | 'haut tamen effugies! medio iugulaberis ense, |
485 | quandoquidem mucro est hebes' inquit et in latus ensem |
486 | obliquat longaque amplectitur ilia dextra. |
487 | plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto, |
488 | fractaque dissiluit percusso lammina callo. |
489 | ut satis inlaesos miranti praebuit artus, |
490 | 'nunc age' ait Caeneus 'nostro tua corpora ferro |
491 | bcul403.89v temptemus!' capuloque tenus demisit in armos |
492 | ensem fatiferum caecamque in viscera movit |
493 | cbo125.149v versavitque manum vulnusque in vulnere fecit. |
494 | slu1092.135 v ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres |
495 | telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque. |
496 | tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni |
497 | inque cruentatus Caeneus Elateius ictu. |
498 | fecerat attonitos nova res. 'heu dedecus ingens!' |
499 | Monychus exclamat. 'populus superamur ab uno |
500 | vixque viro; quamquam ille vir est, nos segnibus actis, |
501 | quod fuit ille, sumus. quid membra inmania prosunt? |
502 | quid geminae vires et quod fortissima rerum |
503 | in nobis natura duplex animalia iunxit? |
504 | nec nos matre dea, nec nos Ixione natos |
505 | esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae |
506 | spem caperet: nos semimari superamur ab hoste! |
507 | saxa trabesque super totosque involvite montes |
508 | vivacemque animam missis elidite silvis! |
509 | massa premat fauces, et erit pro vulnere pondus.' |
510 | dixit et insanis deiectam viribus austri |
511 | forte trabem nactus validum coniecit in hostem |
512 | cpl1661.90 v exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus |
513 | bav1663.132 r arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras. |
514 | obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus |
515 | aestuat arboreo congestaque robora duris |
516 | fert umeris, sed enim postquam super ora caputque |
517 | crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras, |
518 | deficit interdum, modo se super aera frustra |
519 | tollere conatur iactasque evolvere silvas |
520 | interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce, |
521 | ardua si terrae quatiatur motibus Ide. |
522 | exitus in dubio est: alii sub inania corpus |
523 | Tartara detrusum silvarum mole ferebant; |
524 | cbo125.150r abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis |
525 | vidit avem pennis liquidas exire sub auras, |
526 | quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum. |
527 | hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu |
528 | slu1092.136 r Mopsus et ingenti circum clangore sonantem |
529 | adspexit pariterque animis oculisque secutus |
530 | 'o salve,' dixit 'Lapithaeae gloria gentis, |
531 | maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caencu!' |
532 | credita res auctore suo est: dolor addidit iram, |
533 | oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum; |
534 | nec prius abstitimus ferro exercere dolorem, |
535 | quam data pars leto, partem fuga noxque removit.' |
536 | Haec inter Lapithas et semihomines Centauros |
537 | bcul403.90r proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem |
538 | praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore |
539 | atque ait: 'Herculeae mirum est oblivia laudis |
540 | acta tibi, senior; certe mihi saepe referre |
541 | nubigenas domitos a se pater esse solebat.' |
542 | tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum |
543 | cogis et obductos annis rescindere luctus |
544 | inque tuum genitorem odium offensasque fateri? |
545 | ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem |
546 | inplevit meritis, quod mallem posse negare; |
547 | sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsumbav1669.49 r |
548 | Hectora laudamus: quis enim laudaverit hostem? |
549 | bav1663.132 v ille tuus genitor Messenia moenia quondam |
550 | stravit et inmeritas urbes Elinque Pylonque |
551 | diruit inque meos ferrum flammamque penatis |
552 | inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit, |
553 | bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus, |
554 | bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno |
555 | cbo125.150v viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est: |
556 | mira Periclymeni mors est, cui posse figuras |
557 | sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas |
558 | Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor. |
559 | hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes, |
560 | vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis |
561 | cpl1661.91 r ferre solet pedibus divum gratissima regi; |
562 | viribus usus avis pennis rostroque redunco |
563 | slu1092.136 v hamatisque viri laniaverat unguibus ora. |
564 | tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus |
565 | atque inter nubes sublimia membra ferentem |
566 | pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;csg866.83 |
567 | nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi |
568 | deficiunt motumque negant viresque volandi. |
569 | decidit in terram, non concipientibus auras |
570 | infirmis pennis, et qua levis haeserat alae |
571 | corporis adflicti pressa est gravitate sagitta |
572 | perque latus summum iugulo est exacta sinistro. |
573 | nunc videor debere tui praeconia rebus |
574 | Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis? |
575 | nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo |
576 | ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.' |
577 | Haec postquam dulci Neleius edidit ore, |
578 | a sermone senis repetito munere Bacchi |
579 | surrexere toris: nox est data cetera somno. |
580 | At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas, |
581 | in volucrem corpus nati Phaethontida versum |
582 | mente dolet patria saevumque perosus Achillem |
583 | bcul403.90v exercet memores plus quam civiliter iras. |
584 | iamque fere tracto duo per quinquennia bello |
585 | bav1663.133 r talibus intonsum conpellat Sminthea dictis: |
586 | cbo125.151r 'o mihi de fratris longe gratissime natis, |
587 | inrita qui mecum posuisti moenia Troiae, |
588 | ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces, |
589 | ingemis? aut ecquid tot defendentia muros |
590 | milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes, |
591 | Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti? |
592 | cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso |
593 | vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles. |
594 | det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim, |
595 | sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti |
596 | slu1092.137 r non datur, occulta necopinum perde sagitta!' |
597 | adnuit atque animo pariter patruique suoque |
598 | Delius indulgens nebula velatus in agmen |
599 | pervenit Iliacum mediaque in caede virorum |
600 | rara per ignotos spargentem cernit Achivos |
601 | tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis |
602 | sanguine plebis?' ait. 'siqua est tibi cura tuorum, |
603 | vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!' |
604 | dixit et ostendens sternentem Troica ferro |
605 | corpora Peliden, arcus obvertit in illum |
606 | certaque letifera derexit spicula dextra.cpl1661.91 v |
607 | quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, |
608 | hoc fuit; ille igitur tantorum victor, Achille, |
609 | victus es a timido Graiae raptore maritae! |
610 | at si femineo fuerat tibi Marte cadendum, |
611 | Thermodontiaca malles cecidisse bipenni. |
612 | Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi |
613 | nominis, Aeacides, caput insuperabile bello, |
614 | arserat: armarat deus idem idemque cremarat; |
615 | iam cinis est, et de tam magno restat Achille |
616 | nescio quid parvum, quod non bene conpleat urnam,cbo125.151v |
617 | at vivit totum quae gloria conpleat orbem. |
618 | haec illi mensura viro respondet, et hac est |
619 | par sibi Pelides nec inania Tartara sentit. |
620 | ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses, |
621 | bella movet clipeus, deque armis arma feruntur. |
622 | non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,bav1663.133 v |
623 | non minor Atrides, non bello maior et aevo |
624 | poscere, non alii: solis Telamone creatis |
625 | Laertaque fuit tantae fiducia laudis. |
626 | a se Tantalides onus invidiamque removit |
627 | Argolicosque duces mediis considere castris |
628 | iussit et arbitrium litis traiecit in omnes. |